Liber Judicum*

Caput 5: Versus 11

Collisi sunt.Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Aegyptios in mari Rubro?Ibi narrentur.ADAM.LXX: Justi confortati sunt in Israel. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in praelio: in Israel vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur.
(* Traductions européennes)